MOROCHTHIS Gemma

MOROCHTHIS Gemma
MOROCHTHIS Gemma
Dioscoridi λευκογραφὶς et γαλαζίας; Aetio μοροζὸς, ab Aegyptiis adhibita olim, ad dealbanda lintea: ᾧ χρῶνται, inquit, ςτιλπνοῦντες τὰς ὀςθόνας. Dioscorides, ᾧ καὶ ὁι ὀςθονοποιοὶ πρὸς λεύκωσιν τῶ ἱματίων χρῶνται, μαλακῷ καὶ ἐυανέτῳ ὄντι. Colore viridem esse, idem Aetius ait: ὑπόχλωρος γὰρ γενόμενος ἐὰν παρατριβείῃ ἀκόνις̔ ἢ ἱματίων τραχύτητι, λευκαίνει τὸν τόπον, Cum sit subviridis, si ad cotem atteratur, aut asperitate vestium, locum dealbat. Plin. l. 37. c. 10. porraceam esse Morochthida, et lacte sudare ait; est autem portaceum πράσινον καὶ ἀπόχλωρον. Hodie eôdem lapide partores vestium utuntur, indelineandis, quos ad modulum corporis in vestem caedunt, pannis. Nam et subviridis est, et lineam albam per vestimentum ductus facit, praecipue si salviâ tingatur. Salmas. ad Solin. p. 769. Vide quoque infra Smegma.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”